Latin
5
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 5
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum', inquit, 'quaerendum est. utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest, ergo nec debet. et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato; et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit. aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse et constat eum non aliud debere quam potest\\ respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: debet esse homo iste sine claudicatione; et si debet, potest. nec tamen cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.