Latin
Chapter 10
Augustine, De Quantitate Animae 10.16
Unproofread scanNot analysed yet
A. Prius ergo responde, utrum tibi illarum Iigurarum, quarum jam quantum satis videbatur facta mentio est, ea vidcatur excellere, quæ quatuor lincis paribus, totidemque angulis paribus constet: nalnquc, ut vides, in hac ct lincarum æqualitas ct anguloruin est; et, quod in illa quæ tribus lineis paribus clauditur, non invenicbamus, adest huic parilitas contrariorum: nam lineæ linea, ct angulus angulo cst, ut cernis, contrarius. E. Ita vero est, ul dicis. A. lIabetne summam æqualitatem, an aliter tibi viidetur? Nam si habct, frustra, ut institueramus, aliam quærimus; si autcm non habel, volo ut idipsum mihi abs te demonstretur. E. Videtur mihi habere: nam ubi et anguli pares ct lineæ pares sunt, ibi deprehendam iuæqualitatcm non video. A. Ego aliud sentio: nam recta linea donee veniat ad angulos, summa æqualitate pncdita est; sed cum ex diverso latere alia conjungitur linea, et angulum facit, nonne censes hoc ipsum esse inæquale? An tibi figuræ pars quæ I linea clauditur cum illa parte quæ angulo concluditur, congruere vidclur æqualitate aut similitudine? E. Nullo modo: et me pudct temeritatis meæ; eo enim ductus sum, quod ct angulos in ea pares inter se et lalcra cernerem: sed quis non vidcat corum laterum ab angulis magnam fferentiam? A. Accipe aliud inaequalitatis apertissimum indicium: certe enim cernis, vel illam figuram triangulam paribus lineis constantem, vel istam quadratam habere aliquod medium. E. Cerno plane. A. Quid? ab eodem mcdio cum lineas ad omnes figuræ partes ducimus, paresne tibi duci linee videmur, an impares? E. Imparcs prorsus: lIam longiores eas nccessc est esse, quas in angulos ducimus. A. Istæ in quadrata quot sunt, et quot in triangula? E. Quatuor hic, tres ibi. A. Quid? minimæ omnium quæ rursum, et quot sunt in figura utraque? E. Totidem, scilicet cc quae in media latera ducuntur. A. Verissime mihi videris dicere, neque hic opus est diutius immorari; ad id enim quod volumus satis est: nam et magnam æqualitatem hic servari, ut opinor, vides, et tamen nondum ex omni parte perfectam. E. Omnino video, et quæ illa figura sit quae summam æqualitatem habeat, nosse vohementer exspecto.