# De Quantitate Animae 11.17

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/11.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/11.17

A. Quam censes, nisi eam, cujus et extremitas sibi concors est undique, nullo angulo æqualitalom perturbante, et a cnjus medio ad omnes extremitatis partes pares lineae duci possunt? E. Jam, ut opinor, intelligo: nam illam figuram quæ una linea in circulum ducta terminatur, mihi videris describcre. A. Recte intelligis. Nunc itaque illud considera, cum superior ratio docuerit lineam in sola longitudine intelligi, nec quidquam lati udinis usurpare, ei ideo per longum qua ducitur dividi non posse, utrum tibi vidcatur figura quælibet sine latitudine inveniri. E. Nullo modo. A. Quid? ipsa latitudo potestne longitutudinem non habere, quamvis latitudo sola sit, quemadmodum superius longitudinem sine latitudine intelleximus; an non potest? E. Video non posse. A. Vides etiam illud, nisi fallor, quod latitudo ab omni parte dividi qneat., linea vero per longum non queat. E. Manifestum est. A. Quid ergo putas pluris habendum? quod dividi potest, an id quod non potest? E. Profecto id quod non potest. A. Præponis igitur lineam latitudini. Nam si quod dividi non potest, præponendum est; præponamus necesse est ctiam id quod minus dividi potest: latitudo autcm ex omni parte dividitur, longitudo vcro non nisi -ex diverso, nam per longum divisionem non admittit: esl ergo latitudine præstantior. An tu aliter existimas? E. Ita prorsus ratio cogit fateri ut dicis.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
