# De Quantitate Animae 11.18

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/11.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/11.18

A. Jam quæramus, si placet, utrum sit aliquid in ista ratione, quod omnino non queat dividi; crit cuiun hoc multo etiam quam illa linea melius. Nam lincam cernis ex diverso innumerabiliter secari posse, itaque tibi ipsi hoc inveniendum dimitto. E. Ego illud puto non posse dividi, quod medium in figura ponebamus, unde in extrema lineae ducuntur. Nam si dividitur, longitudine aut etiam latitudine carere non potest. Scd si longitudinem solam habet, non jam unde ducuntur lineæ, sed ipsa linea est. Si vcro ctiam latum est, aliud desiderat medium a quo in extrema latitudinis lineae ducantur. Utrumque autem hoc ratio respuit. Id crit igitur quod dividi noqueat. A. Recte dicis. Sed nonne tibi aliquid tale videtur etiam illud undc linea ducitur, etsi figura nondum sit cujus medium intelligamus? Illud cnim dico lineæ principium a quo incipit longitudo, quod volo sinc u!la longitudine intelligas. Nam si longitudinem intelligis, nequaquam profecto intelligis undc ipsa incipit longiludo. E. Tale omnino. A. noc ergo quod jain te intelligere video, potentissimum omnium, quæ demonstrata sunt. Siquidem hoc cst, quod nullam divisionem patiatur; et punctum vocatnr, cum medium tenet figuræ: si autem principium lineæ est vel lineis, aut etiam finis; vel cum omnino aliquid notat quod sine partibus intelligendum sit, nec tamen obtineat figuræ mcdium, signum dicitur. Est ergo signum nota sine partibus. Est autem punctum, nota medium figuræ tenens. Ita fit ut omne punctum etiam signum sit, non antem omne signum punctum videatur. Volo enim de his nominibus inter nos convenire, ut minus in disputando circumloquamur: quanquam plerique punclum appellent, non quod omnis figuræ mcdium, scd quod solius circuli vel pilæ tenct; tametsi minus nubis de vocabulis laborandum cst. E. Assentior.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
