Latin
Chapter 13
Augustine, De Quantitate Animae 13.22
Unproofread scanNot analysed yet
A. Unquamne igitur oculis istis corporeis, vel tale punctum, vel talem lineam, vel talem latitudinem vidisti? E. Omnino nunquam. Non enim sunt ista corporea. A. Atqui si corporea corporeis oeulis mira quadam rerum cognatione cernuntur; oportet aninium quo videmus illa incorporalia, corporeum corpusve non esse. An tu aliter existimas? E. Agc, jam concedo corpus non esse animum vel quidquam corporcum; quid est tandem, dic mibi? A. Vide interiM utrum confectum sit carere illum illa omni quantitate, de qua nunc quæstio est: nam quid sit animus, obiitum te esse miror priore inter nos quxstione discussum. Meinisti enim te quæsisse primitus, unde esset: quod duobus modis a nobis tractatum esse memini, uno, quo quasi de regione cjus quæsitum est; altero, utrumum ex terra, vel igne, vel alio quopiam istorum elememorum esset, vel ex oninibus, vel ex aliquibus horum. In qua quæstione constitit inter nos, non magis hoc quarendum esse quam nnde sit terra, vel si quod aliud elementorum singulorum. Intelligendum est enim quanquam Dcus fecerit aniinum, habere illum certam substantiam, quæ neque terrena, nequo ignca, neque aeria sit, neque humida: nisi forte arbitrandum est Deum terræ dedisse at nihil aliud sit quam terra, et non dedisse animo ut nihil aliud quam animus sit. Si autem definiri Ubi animum vis, et ideo quæris quid sit animus; facile respondeo. Nam nuM videtur esse substantia quædam rationis particeps, regendo corpori accommodata.