Latin
CAPUT XII.— Puncti potentia
Augustine, De Quantitate Animae 19
Unproofread scanNot analysed yet
A. Vides certe etiam quantum valcat. Nam ab ipso incipit linca, ipso terminatur; figuram rectis Ii. . Deis nullam videmus fieri posse, nisi ipso angulus Craudatur; deinde undecumque secari linea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in se admittat sectionem; nulla linea lineæ, nisi per ipsum copulatur. Postremo cum cæteris planis figuris (nam de altitudine adhuc nihil diximus) eam pr:cponendam ratio demonstraverit quæ circulo clauditur, propter summam æqualitatem; quæ alia ipsius aequalitatis moderatio est, quam punctum in medio constitutum? Multa de hujus potentia dici possunt, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto. E. Sanc ut videtur; non enim mc requirere pigebit, si quid fuerit obscurius; cerno autcm mediocritcr, ut puto, magnam hujus signi esse potentiam.