# De Quantitate Animae 19

Augustine, De Quantitate Animae, CAPUT XII.— Puncti potentia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19

A. Vides certe etiam quantum valcat. Nam ab ipso incipit linca, ipso terminatur; figuram rectis Ii.. Deis nullam videmus fieri posse, nisi ipso angulus Craudatur; deinde undecumque secari linea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in se admittat sectionem; nulla linea lineæ, nisi per ipsum copulatur. Postremo cum cæteris planis figuris (nam de altitudine adhuc nihil diximus) eam pr:cponendam ratio demonstraverit quæ circulo clauditur, propter summam æqualitatem; quæ alia ipsius aequalitatis moderatio est, quam punctum in medio constitutum? Multa de hujus potentia dici possunt, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto. E. Sanc ut videtur; non enim mc requirere pigebit, si quid fuerit obscurius; cerno autcm mediocritcr, ut puto, magnam hujus signi esse potentiam.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
