# De Quantitate Animae 20

Augustine, De Quantitate Animae, CAPUT XII.— Puncti potentia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20

A. Nunc ergo illud attende, cnm et quid sit signum, ct quid sit longitudo, et quid sit latitudo perspexeris; quid horum tibi vidcatur alterius, ct cujus indigere, sine quo esse non possit. E. Video quod latitudo longitudine indigeat, sine qua prorsus intelligi non potest. Rursus longitudinem cerno latitudine quidcm non indigcre ut sit, sed sine signo illo esse non posse. Illud autem signum per semetipsum esse et nullius horum indigere, manifestum cst. A. Ita cst ut dicis: sed diligentius considera, utrum latitudo vere undique secari qucat; an alicunde nec ipsa sectionem possit admittere, quamvis plus admittat quam linea. E. Nescio prorsus undc non possit. A. Credo te non rccordari; nam nescire istud nullo modo posses: quare commoncfaciam te isto modo. Certe enim latitudinem sic intelligis, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes. E. Sic omnino. A. Accedat igitur huic latitudini altitudo, et responde jam utrum ctiam aliquid accesserit, quo trabis undique sccari qucat. E. Mire omnino admonuisti. Nunc cnim video non solum dcsupcr aut cx inferiori parte, sed a lateribus quoque admitti posse scciioncin, n hi! juc omnino remansisse, undo non queat penetrare divisio. Qunre manifestum est, et latitudinem ex his partibus secari non posse, per quas surrectura est altitudo..

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
