Latin
Chapter 21
Augustine, De Quantitate Animae 21.35
Unproofread scanNot analysed yet
Quare videamus, si placet, illud alterum argumentum tuum quale sit, quod per totum spatium corporis tactus sentitur ab anima, quam spatii nullius esse volumus. E. Sinerem jam ad illud transiri, nisi de viribus dicendum aliquid arbitrarer. Quid est enim hoc, quod auctiora per ætatem corpora vires præbent animæ ampliores, si cum his amplior non fit anima? Quanquam enim virtus animæ, vires' autem corporis putari soleant; nunquam tamen ab anima eas abjudicaverim, cum videam in exanimis corporibus nullas esse. Per corpus quidem viribus, siculi sensibus, uti animam non negandum est; tamen quoniam ista suut viventis officia, quis hæc dubitaverit ad animam potius pertinere? Cum igitur majores vires in pueris grandiusculis quam in infantibus esse videamus, ac deinde adolescentes, juvenesque in dies viribus præstent, donec rursus corpore senescente minuantur; non leve, quantum mihi videtur, crescentis cum corpore, ac deinde senescentis animæ indicium est.