# De Quantitate Animae 22.37

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/22.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/22.37

Quod si amplius aliquid animalium majora corpora, eo ipso quo majora sunt, habent virium; illa causa est, quod lege naturæ cedunt pondera minora majoribus, non modo cum ad proprium locum suoptc nutu feruntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locum qui est infimus, rursus aeria ct ignea sursum versus; sed etiam cum aliquo tormento aut jactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte ferrentur, vi aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris, quanquam simul, duos lapides disparis quan- Litatis, citius quidem major ad terram pervenit; scd si ei minor subjiciatur, eoque inevitabiliter occupetur, cedit profecto, simulque in solum dcducitur. Item si dejicitur desuper major, minor autem contra sursum versus jacitur; ubi obviam venerint, repercussio minoris et retrocessio fiat nccesse est. Quod ne idco accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia ire cogebatur, alter vero majore impetu locum suum petebat; facito ut major in superna jaculctur, ct minori occurrat in terras dejecto: videbis nihiloninus repulsum minorem in cœlum cogi, sed repercussu ipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur. Item si ambo noM motu naturali, sed a duobus quasi in campo pugnantibus adversus invicem jacti, sibimet in medio spatio complodantur; quis dubitaverit mluorem majori esse cessurum, in eam partem unde ipse ct quo ille ferebantur 2? Quae cum ita sint, id cst cum minora, ut dictum ea, pondera majoribus cedant; multum tamen refert quanto in sese agantur impetu: nam si majore impetu minor, velut vehementi aliquo tormento emissus infligatur majori vcl laxius jaculato, vcl jam languesccuii; quamvis ab eodem resiliat, retardat illum tamen aut etiam retro agit pro modo ictuum atque ponderum.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
