# De Quantitate Animae 23.42

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.42

A. Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me vides? E. Patitur omnino aliquid: nam oculi mci partes, nisi fallor, corporis mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te viderem? A. Al non satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati, nisi etiam quid patiantur ostenderis. E. Quid tandem, nisi ipsum visum? nam vident. Si enim me rogares quid paleretur aegrotans, acgriiudini m responderem; quid cupiens, cupiditatem; quid metuens metum; quid gaudens, gaudium. Cur ergo roganti quid videns patiatur, non recte ipsum visum respondcam? A. Sed enim gaudens gaudium senlil. An ncgabis? E. Imo assentior. A. lloc et de cæteris perturbationibus dixcrim. E. Sic habeo. A. Quidquid autem oculi sentiunt, hoc vident. E. Nullo modo istud dederim:.quis enim dolorem videat, quem lumen sæpe oculi sentiunt? A. Apparet te de oculis agere: bene vigilas. Itaque vide, utrum ut gaudens gandcedo gaudium sentit, ita etiam videns videndo sentiat visum. E. An aliter potest? A. Quidquid autem videns videndo sentil, id etiam videat necesse est. E. Non est uccessc: quid enim? si amorem videndo sentiat, num ct:moreto videt? A. Cautissime ac sagacissime; gaudco quod difficile dcciperis. Sed nunc attende: quoniam constitit inter nos, non omne quod oculi sentiunt, neque omne quod videndo sentitur, videri; putasne hoc saltem verum esse, omne quod videtur sentiri? E. Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus poterit vocari quod videmus? A. Quid? omne quod sentimus, nonne et patimur? E. Ita cst. A. Igitur si omnc quod vidcmus, sentimus, et omne quod sentimus, patimur; patimur oninc quod videmus, E. Nihil resisto. A. Pateris ergo ine, ac vicissim tc ego, cum invicem nos videmus. E. Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter cogit.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
