# De Quantitate Animae 23.45.1-33

Augustine, De Quantitate Animae, 23.45.1 to 23.45.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.45.1

A. Accipe cætera: nam credo abiurdissimum ct stultissimum videri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus, ubi non est ipsum corpus quod pateris. E. Videtur absurdum, et ita esse opinor, ut dicis. A. Quid illud? nonne manifestum est alio loco esse meum corpus, alio tuum? E. Manifestum est. A. Scntiunt autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt, utique patiuntur; nec possunt ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est; nec tamen ibi sunt illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubi non suut. E. Ego quidem illa omnia concessi, quæ non concedere absurdum videbam: sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita cst absurdius, ut illorum potius aliquid temere me dedisse, quam hoc verum esse consenliam: nam oculos meos iLi sentire ubi non sunt, ne in somnis quidem dicere auderem. A. Vide igitur ubi obdormieris: quid enim tibi tandem elaboretur incautius, si ut paulo anie vigilares? E. Enimvero idipsum mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quod oculi nostri sentiunt cum videmus: visus namque ipse forsitan sentit. A. Imo ita est: is cnim se foras porrigit, et per oculos emicat longius quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde fit ut ibi potius videat, ubi est id quod videt, non unde erumpit ut videat. Non ergo tu vides, cum me vides? E. Quis hoc insanus dixerit? omnino cgo video, sed emisso visu per oculos vid o. A. At si tu vides, tu sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati aliquid, ubi non es: ibi autem me vides, ubi ego sum; ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si uhi ego sum, tu ibi non es;

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
