Latin
23.45.34 to 23.45.63
Augustine, De Quantitate Animae 23.45.34-63
Unproofread scanNot analysed yet
quo pacto audeas dicere videri me abs tc, prorsus ignoro. E. Visu; inquam, porrecto in eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi non esse conliteor. Sed quemadmodum si virga te tangerem, ego utiquetangerem, idque sentirem; neque tamen ego ibi cssem, uhi te tangerem: ita quod dico visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non ex eo cogor fateri non me esse qui videam. A. Nihil crgo temere concessisti: nam et oculi tui hoc modo defendi possunt, quorum est quasi virga visus, utdicis; ncque illa cst absurda conclusio, quod ibi oculi lui vident, ubi nonsunt. An tibi aiitr videtur? E. Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc animadverti, quod si ibi vidcrent oculi ubi sunt, etiam seipsos viderent. A. Rectius diccres non, Etiam seipsos; scd, Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi sunt, id est quem locum tenent, soli tenent; nec nasus cst ibi ubi illi, nec quidquid illis vicinum est: alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia juxta invicem sumus. Quae cum ita siut, si tantum ibi viderent oculi ubi sunt, nihil amplius quam seipsos viderent. Cum autem se non vident, non modo cogimur consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sud etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt. E. Nihil est quod binc dubitare me faciat. A. Ergo non dubitas ibi eos pati, ubi non sunt. Nam ubi vident, ibi sentiunt: ipsum enim videre, sentire est; sentire autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi non sunt. E. Mirum est quam ista vera existimo.