# De Quantitate Animae 24.46

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.46

A. Memoriam quidem tuam probo et sequacem intelligentiam; verum munitio illa definitionis labascit. E. Cur quaeso? A. Quia non negas, ut opinor, nonnihil pali corpus cum crescimus vel senescimus: ncque id nos ullo sensu sentire manifestum est; ncc id tamen animam latet. Non igitur eam latet quiddam quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potest. Videndo enim majora ea qua aliquando minora videramus, et videndo senes eos quos juvenes ac pueros fuisse constat; conjectamus aliquam talem mutationem nostra corpora, etiam nunc dum loquimur, pati. Ncque in eo fallimur, ut opinor: nam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intelligo capillos meos nunc crescere, corpusve per momenta mutari. Quod si mutatio ista, passio corporis est, quod nemo negat, nec nunc sentitur a nobis, nee tamen animam latet, quia nos non latet; patitur,ut dixi, corpus quod non latet animam, nec semus est tamen. Quare illa definitio, quae nihil quod sensus non esset, debebat includere, cum hoc inclusit, certe vitiosa est. E. Nihil mihi restare video, quam ut te petam, ut aut delinias aliter, aut hanc recures, si potes: nam eam ista ratione quam vchementer probo, vitiosam esse ncgare non possum. A. Facile est istam corrigere, quod volo tu audcas: facies enim, mihi crede, si bene intellexisti uhi pcccet. E. Num alibi quam ubi aliena comprelundit? A. Quo tandem modo? E. Quia quod senescit corpus, quamvis in juvene, non potest negari pali aliquid; idque cum scimus, non latet animam quiddam quod patitur corpus, neque tamen ullo sensu percipi potest: nam nec video. me modo senescere, neque id auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu sentio. A. Undc ergo illud nosti? E. Ratione id colligo. A. Qnibus argumentis ratio tua nititur? E. Quod alius vitro senes, qui ut ego nunc sum, juvenes crant. A. Nonne sensus est, quo cos vides, unus de quin que? E. Quis negat? Sed ex eo quoa illos video, me quoque cnm id non vidcam, conjecto senescere. A. Quid verborum ergo illi definitioni, qno perficiatur addendum putas; cum sensus non sit, nisi non lateat animam corporis passio, nec tamen ita ut eam per aliam passionem, aut per aliud quodlibet intelligat? E. Dic, quæso, istud paulo planius.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
