Latin
Chapter 25
Augustine, De Quantitate Animae 25.47
Unproofread scanNot analysed yet
A. Geram tibi morem, et multo libentius rctardanti quam festinanti: sed fac totus adsis; valebit enim hoc ad plura quod dicam. Definilio nihil ininus, nihil amplius continet, quam id quod susceptum est explicandum; aliter omnino vitiosa est. Utrum autem hujusmodi vitiis careat, conversione exploratur: quod his exemplis tibi fiet apertius. Si enim me rogares quid esset homo, et eum hoc modo definirem, Homo est animal mortale; non continuo quia,. crum dictum est, etiam definitionem probare deberes, scd superposita ei particula, idest, omnis, convertere illam et intueri, utrum eliam conversa vera esset: hoc est, utrum quemadmodum verum est, omnis homo animal mortale est; ita esset verum, omne animal mortale homo est: quo aliter invento, improbare definitionem propter illud vitium quo aliena comprehendit; non enim solus home, est animal mortale, sed etiam quævis bestia. Hæc igitur hominis dcfinitio perfici solet, cum additur mortali rationale: nunt humo est animal mortale rationale; atque ut omnis hoino animal rationale mortale est, ita omne animal rationale mortale homo est. Plus continendo ergo superior definitio vitiosa erat, bestiam enim cum hon. ine continebat: ista perfecta est; nam et omnem hominem, et nihil plusquam hominem tenet. Tenendo autem minus, ila vitiosa est si addas grammaticum: quanquam enim omnc animal rationale mortale gram malicum homo sit, plures tamen homines, qui grammatici non sunt, hac definitione non continentur: et ob hoc ista per pr:mam illam propositionem falsa est; cum autem convertitur, vera. Falsum est enim, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est; sed verum est, omne animal rationale mortaic grammaticum homo est. Cum autem neque per piimam propositionem, neque per conversionem enuntiata vera est, his singulis est profecto vitiosior: ut suut iste duæ, homo est animal candidum; aut, bomo cst animal quadrupes. Nam et si dicas, omnis homo animal condidum est; aut animal quadrupes, falsum dicis; el si convertas. Sed hoe inter se differunt, quod illa prima in aliquos homines cadit; nam plerique sunt homines candidi: lucc altera in neminem, non enim quisquam homo quadrupes. Hæc pro tempore ad explorandas definitiones didiccris, quemadmodum propositione atque conversionc judicentur: sunt alia multa de hoc genere quæ docentur, et verborum plena et tenebrarum, quæ paulatim ubi opportunum vidcbitur, conabor utdiscas.