# De Quantitate Animae 25.48

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/25.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/25.48

Nunc couverte animum ad illam definitionem nostram I et cam pcritior cum discusseris, corrige: inveneramus enim eam, cum definitio sensus esset,. complecti aliud quod sensus non. esset, et idco noa esse, cum convertitur, verani. Fortassc enim verum est, omnis sensus passio corporis est animam non lalens: ut verum est, omnis nomo animal mortale cst: at ut falsum est, omne animal mortale homo est, quia id est et bestia; ila falsum est, omnis passio corporis non latens animam, sensus est; quia nunc nobis ungues crescunt, nee animam latet, id enim scimus: neque id sentimus, sed conjectatione cognoscimus. Quemadmodum ergo illi definitioni hominis ut perficeretur, additum est rationale, quo addito, bestiæ, quæ simul continebantur, exclusa; sunt, nihilique præter hominem atque omnem hominem tali definitione comprehendimus; nonne censes aliquid cliam huic addendum esse, quoindc scjungalur quod tenet alienum, nec quidquam in ca nisi sensus, et omnis scISsus iutelligatur? E. Censeo quidem, sed quid addi possit ignoro. A. Sensus est certe omnis passio corporis non latens animam: sed converti non potest hæc enuntiatio, propter passionem illam corporis, qua vei crescit vel decrescit scientibus nobis, id est, ut non lateat animam. E. Ita cst. A. Quid? hæc passio per seipsam non latet animam, an per aHud? E. Per aliud plane: aliud est enim videre urgu es majores, aliud scire quod crescant. A. Cum ergo crescere ipsum sit passio, quam nullo sensu attingimus, magnitudo autem illa quam sentimus, cadcm passione tacta sit, non ipsa sit passio; manifestum est talem passionem non per seipsam scire nos, sed pcr aliud. Si ergo non per aliud animam non lateret, nonne sentiretur potius quam conjiceretur? E. Intelligo. A. Cur ergo dubitas, quid illi definitioni sit addendum? E. Jam video sic esse definiendum, ut sensus sit passio corporis per seipsam non latens animam: nam et omnis sensus hoc est, et omne hoc, ut opinor, sensus est.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
