# De Quantitate Animae 26.51

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/26.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/26.51

A. Oblitus mihi videris, quid inler nos superius convenerit, cum rogassem utrumnam putares tunc esse scientiam, cum res aliqua iirma ratione percipitur. Nam respondisti, ut opinor, hanc tibi videri humanam scientiam: nunc vero dicis posse hominem habere aliquam scientiam, cum rem nulla ratione perceperit. Quis autem non videat nihil sibi adversius esse, quam ista duo sunt: et non esse scientiam, nisi cum res aliqua firma ratione percipitur; et esse cujusdam rei scientiam nulla ratione perceptæ. itaque nosse cupio, utrum horum cligas; nam utrumque verum esse nullo pacto potest. E. Hoc eligo quod paulo ante dixi: nam illud superius temere me dedisse confiteor. Cum enim ratione inter nos verum quæramus, idque fiat rogando et respondendo; quomodo posset ad summam pervenire qua concluditur ratio, nisi prius aliquid concederetur? Concedi autem recte qui posset quod nesciretur? Ita ista ratio nisi inveniret in me aliquid cognilum, quo innitens ad incognitum duccret; nihil omnino per illam discerem, nec eam prorsus rationem nominarem. Quamobrem frustra mihi non assentiris ante rationein necessario esse in nobis aliquam scientiam, unde ipsa ratio sumat cxordium. A. Gcram libi morem, et te quidem ut inslitui, quoties alicujus dati pœnitet, emendare permittam: sed ne, quæso, abutaris ista licenti?, et negligenter, cum interrogo, attendas; ne assidue mate concessa, etiam de iis qux bene conceduntur, dubitarete cogant. E. Perge potius ad cætera: quamvis enim addam vigilantiae meae quidquid possum (uam et tue pudet de sententia cadere toties), nunquam tamen deterrcar pudori huic rcuiti, et lapsum meum, te præsertim manum dante, corrigere. Neque enim est ideo suscipienda pertinacia, quia optanda constantia.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
