# De Quantitate Animae 27.52

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.52

A. Provcniat tibi plane ista constanlia quam citissime potesl: ita mihi placitam sententiam protulisti. Sed nunc lito qnam praesentissimus ad ista quae volo. Quæro enim abs te, quid libi interesse videatur inter rationem et ratiocinationem. E. Non satis valeo ista discernere. A. Hoc ergo intuere, utrum existimes homini jam adolescenti, vel viro, aut (ut omnem ambagem auferam) sapienti sine intermissione inesse rationem, dum mente sanas est, sicut bonam valetudinem corpori, dum peste ac vulneribus caret; an sicut ambulare, sedere, loqui, modo inesse, modo deesse. E. Sanæ menti semper puto inessc rationem. A, Quid lac? dum per ea quæ conceduntur ac manifesta sunt, vel interrogando alium, vel connectendo alia, perducimus nos ad alicujus rei cognitionem; vidcturne tibi aut nos, aut quivis sapicns semper facere? E. Non semper: non enim semper homo quilibct aut sapiens, quantum opinor, vel secum vel cum alio quærit aliquid disserendo: nam qui quærit, nondum iuvenit; ita si semper quærit, nunquam invenit. Sapiens autem jam invenit, ut nihil aliud dicam, vel ipsam sapientiam, quam, cum esset stultus, disserendo fortasse, aut quoquo modo alio potent, requirebat. A. R( cte dicis: quare intelligas volo non esse istam rationem, dum per ea quae conceduntur atque cognita sunt, ad aliquid incognitum ducimur: hoc enim non semper, ut jam consensimus, inest menti sanæ; ratio autem semper.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
