# De Quantitate Animae 30.61

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.61

E. Quid igitur faciam, quaeso te? Nonne istis rationibus confici potest, animas nostras non esse in rorporihns? quod si ita est, nonne ubi sim nescio' Quis enim mihi eripit, quod ego ipse anima snm? A. Ne jerturbere, ac magis hono animo facito sis. Ista enim cogitatio et consideratio ad noi-metipsos nos invitat, et quantum licet avellit a corpore. Quod autem tibi visum est, non esse animam in corpore vivontis animantis, quanquam videatur absurdum, non tamen doctissimi homines, quibus id placuerit, defuerunt, neque nunc arbitror deesse: sed, ut ipse intelligis, res est subtilissima, et ad quam cernendam mentis acies satis purganda est. Nunc attende potius quid aliud afferas, quo convincas animam vel longam vel latam esse, vel quid ejusmodi: nam illud argumentum tuum de tangendi sensa, sentis non attingere veritatem, ncc valere aliquid, ut eam per totum corpus tanquam sanguinem diffusam esse convincat: aut si jam quod afferas nihil habes, videamus quæ restant.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
