Latin
Chapter 33
Augustine, De Quantitate Animae 33.70
Unproofread scanNot analysed yet
A. utinam doctissimum aliquem, neque id tantum,sed etiam cloqucntissimum, et omnino sapientissimum, perfectumque hominem de hoc ambo interrogare possemus! Quonam ille modo quid anima in corpere valeret, quid in scipsa, quid apud Deum cui mundissima proxima esi et in quo habet summum atque one bonum suum, dicendo ac disputando explicaret! Nunc autcm cum mihi ad hanc reiu desit alius, audeo tamen tibi non desse: sed hoc mercedis est, quod dum, quid vaieat anima, indoctus expedio; quid ipse valeam, securus experior. In primis tamen tibi amputem latissimaM quamdam et infinitam exspectationem, ne me de omni anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam solam curare debemus, si nobismetipsis curae fumus. Hæc igitur primo, quod cuivis animadvertere facile est, corpus hoc terrenum atque mortale præsentia sua vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet, dit. fluere atque contabescere non sinit; alimenta per membra æqualiter, suis cuique redditis, distribui facit; congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque g'gnendo. Sed hirc etiam homini cunt arbustis communia videri queunt: hæc enim cHam dicimus vivere, in suo vero quidque iliorum genere custodiri, ali, crescerc, gignEre videmus atque fatemur.