# De Quantitate Animae 34.78

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/34.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/34.78

Si quid vcro aliud est in rerum natura præter isia quæ sensibus nota sunt, et prorsus quæ aliquod spatium loci obtineat, quibus omnibus præstantiorem aniinam humanam esse diximus: si quid ergo aliud est corum quæ Dcus creavit, quiddam est deterius, quiddam par: deterius, ut anima pecoris; par, ut ange!!: melius autem, nihil. Et si quando est aliquid horum melius, hoc peccato ejus fit, non natura. Quo tamen non usque adeo lit dcterior, ut ei pccoi is ani ma præferenda, aut conferende sit. Deus igitur solus ei colendus est, qui solus ejus est auctor. Homo autem quilibet alius, quanquam sapientissimus ct perfectissimus, vel prorsus quælibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eiquc, pro merito atque ordine, quod ci congruit deferendum. Nam, Dominum Deum tuum adorabis, ei illi soli servies (Deut. V!, 13; Matth IV, 10). Errantibus vero cognatis animis et laborantibus, quantum licet atque præceptum cst, opcm ferendam esse sciamus, ita ut hoc ipsum cum bene agitur, Dcum per nos agere intelligamus Nequc quidquam nobis proprium vindicemus inanis gloriæ cupiditatc decepti, quo uno malo a summo in ima demergimur t. Nequc vitiis oppressos, sed ipsa vitia; necque peccantes, sed ipsa peccata oderimus. Onlnibus cnim subventum velle dcbemus, ctiam qui nos læscrunt, aut lædere, aut omnino lardi volunt. Hæc cst vcra, hæc perfecta, hæc sola religio, per quam Dco reconciliari pertinet ad animæ, de qua quærimus, magnitudincm, quase libertate dignam facit: nam ille ab omnibus liberat, cuiservire omnibus utilissimum est, et in cujus servitio placere perfecta ct sola libertas esl. Sed video Die pene excessisse melas propositi mci, ac sine ulla interrogatione tamdiu tibi multa dixisse: ncquc id IDe poenitet. Nam cum sint ista per tam multas Ecclesiæ scripturas dispersa, quanquam ea non incommode collegisse videamur, plene tamen intelligi nequeunt; nisi quisque in illorum septem quarto gradu fortiter agen!, pictatemque custodiens, et ad ca percipienda sanitatem ac robur comparans, inquirat omnia singillatim, diligentissime ac sagacissime: namque illis omnibus gradihus inest distincta et propria pulchritudo, quos actus melius appellarmus.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
