# De Quantitate Animae 36.80

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/36.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/36.80

Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subjicit animae corpus, animam sibi, ct sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive poena, sive præmio. Id enim judicavit esse pulcherrimum, ut esset quidquid est, quomodo est; et ita naturæ gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla oflendcret ex ulla parte deformitas; omnisque animae poena et omne præmium conferret semper aliquid pro, portione justæ pulchritudini dispositionique rerum omnium. Datum est enim animæ liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega i ropria voluntate se dicere intelligant. Nec tamen ita libcrum arbitrium animæ datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem diviui ordinis Icgisque perturbet. Datum est cnim a sapientissimo atque invictissimo totius creaturæ Domino Sed ista ut videnda sunt viderc, paucorum est; neqne ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est euim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto; reformat in quinto; introducit iu sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quæque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus justissime, moderatissime, pulcherrime facit, quoquo modo sese habere voluerint de quibus facit. Janivero etiam puerorum infantium conscerationes quantum prosim, obscurissima quaestio est, nomiihii tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quæri oportuerit: quanquam et alia multa jamdiu quærenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, si duce pictate rcquirantur.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
