# De Quantitate Animae 36.81

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/36.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/36.81

Quae cum ita sint, quis est qui juste stomachetur, quod agendo atque administrando corpori anima data sit, cum tantus et tam divinus rerum ordo connecti melius non possit; aut quærendum putet, qualis in hoc mortali et fragili corpore efficiatur, cum et ill mortem propter peccatum jure contrusa sit, et virtutc hic etiam possit excellere; aut qualis post boc corpus futura sit, cum et poena mortis necessario manere debeat manente peccato, et virtuti pietatique sit Deus ipse, id est veritas ipsa, praemium? Quare si jam placet, tam longum sermonem terminemus aliquando, ot implendis Dei praeceptis vigilantissime ct religiosis.sime operam demus: non cst cium alia fuga de tantis malis. Si quid autem obscurius a me dictum est quam velles, facito ut memoriæ mandatum alias opportunius requiras. Neque enim deerit nobis quaerentibus se, qui desuper est Magister omnium. E. Ego vero et hac oratione ita sum affectus, ut eam interpellare nefas putaverim: et si libi modus sermonis hic placet, tresque illæ quaestiones quae remanebant, tam breviter perstringendæ in praesentia visæ sunt; cedam judicto tuo, ac deinceps tam magois. rebus investigandis, non modo tempus propter tuas occupationes, sed etiam meipsum opportuniorem observabo.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
