# De Quantitate Animae 4.5

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/4.5

A. Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas; fortasse enim ea quae te docere conor, ipse jam nosti: credo enim non te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil. E. Quis dubitavcrii? A. Quid illud? num dubitas justitiam multo esse hac arbore meliorem? E. Ridiculum istud quidem cat. quasi vero ulla sit comparatio. A. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum constet ila hanc arborem esse deteriorem quam est justitia, ut nec comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus sis; placetne tibi ut ipsam justitiam nihil esse credamus? E. Quis hoc demens crediderit? A. Recte omnino: sed fortasse arbor haec propterca tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, et robusta; quae si detraxeris, nihil erit. E. Ita videtur. A. Quid ergo? justitia, quam non nihil esse confessus es, imo quiddam longe divinius hac longeque præstantius, videtur tibi longa esse? E. Nullo modo mihi justitia aut longa, aut lata, aut tale aliquid cogitanti potest occurrere. A. Si igitur nihil horum est justitia, et tamen ipsa nihil non cst; cur tibi anima nihil videtur, nisi ejus aliqua longitudo sit? E. Age; jam non mihi videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni aestimanda, quæ istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
