# De Quantitate Animae 4.6

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/4.6

A. Scio istud nobis enodandum restare, et boc me deinceps explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe alios mentis oculos quærit, quam humana consuetudo in quotidianae vitæ actibus habere solita est; adlnoneo te, ut per ea, per quae te ducendum existimo, libens pergas, nuC nostro quodam neeessario circuitu defatigatus, ægre tuleris aliquanto te tardius ad id quod cupis pervenire. Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem? E. Quam dicat altitudinem, non intelligo. A. Illam dico qua efficitur ut interiora corporis cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quanquam si hoc demas corproribus 1, quantum mea opinio est, neque sentiri possunt, neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias quid tu sentias. E. Prorsus non dubito corpora omnia his carcre non passe. A. Quid illud? potes cugilarc ista tria non esse nisi in corporibus? E. Non intelligo quomodo alibi esse possint. A. Ergo animam non putas esse aliud quam corpus? v. Si etiam ventum corpus esse confitemur, nrgare non possum corpus mihi animam videri: nam tale aliquid cam esse cogito. A. Corpus quidem ventum csse tam concedo, quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu caeleslium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus vocatur, ex diversis partibus cœli nomina etiam diversa sortitus. An tibi aliter videtur' E. Mihi vero nibil, et probabile esse accipio quod dicis: sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse dixi. A. Dic mibi prius, utrum ipsum ventum cujus mentionem fecisti, babere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid apima sit, ut luc modo etiam quanta sit, investigare possimus. E. Quid hoc:icre longius, ct latius, ct altius facile inveniri potest, quem commotum, ventum esse nunc abs te mihi persuasum est?

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
