Latin
Chapter 5
Augustine, De Quantitate Animae 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
4. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in corpore tuo? E. Ita puto. A. Intrinsecus tantum, ut tauquam utrem impleat 2; an tan. tum forinsecus, velut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris? E. Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil iu visceribus nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute leviter possit a sentire pungentem. A. Quid ergo amplius quæris quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur? E. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro. A. Recte facis nihil quærere amplius quam docet ratio. Sed hæc ralio videturne tibi firmissima? E. Quando aliam non invenio, videtur. Suo enim loco quæram, quod me mullum movet, utrum hæc figura eadem maneat cum corpore excesserit: nan hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sed quoniam de numcro animarum quaerere, ad quantitatcm mihi videtur pertinere, non csse boc loco prætereundum cxistimo. A. Non incongrue eXistimas, sed prius de spatio cjus quod me adhuc movet, explicemus, si placct, ut ctiam ego aliquid discam, si libi jam satisfactum est. E. Quære ut vis; nam tua ista simulata dubitatio, dubitare mc verissime facit de hoc ipso quod jam peractum esse præsumpseram.