# De Quantitate Animae 5.8

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/5.8

A. Dicmihi, quxso te, utrum ea quæ appellatur memoria, non tibi nomen inane videatur. E. Cui hoc videri potest? A. Animæ hanc esse arbitraris, an corporis? E. Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? cxanime corpus meminisse aliquid credit aut intelligi potest? A. Meministine tandem urbis Mediolanensis? E. Valde memini. A. Nunc ergo quia ejus facta wentio est, recordaris quanta ct qualis sit? E. Rccordor sane, ac nihil recentius atquc integrius? A. Nunc ergo cum oculis cam non videas, animo vides. E. Ita est. A. Meministi, credo etiam, quanto spatio terrarum nunc a nobis longe absit. E. Ita et hoc memmi. A. Vides itaque animo etiam ipsam locorum distantiam. E. Vidco. A. Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium ejus porrigatur, ut superior ratio dcmonstrabat, unde fit ut illa omnia videat? £. Per mcmoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sil præsens. A. Imagines ergo illorum locorum memoria continentur. E. Ita sentio: nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si animus Incus usque ad ca loca porrigeretur, præsentiaque sentiret. A. Verum mihi videris dicere: sed certe isl:c imagines corporum sunt. E. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terræque, quam corpora.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
