# De Quantitate Animae 5.9

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/5.9

A. Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla oculi alieni facicm tuam vidisti? E. Imo sæpe. A. Cur multo brevior quam est apparet? E. Quid cuim velles aliud quam ut pro modo speculi videretur? A. Nccessc est ergo imagines corporum, si parva sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere. E. Necesse omnino. A. Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est ejus, tam magnæ in ca possunt exprimi imagines, ut et urbes, ct latitudo terrarum, et quæque alia ingentia apud se possit imaginari? Volo enim cogites paulo diligentius, quanta ct quam multa memoria nostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus cst, qui sinus, quæ immensitas quae possit hæc capere, cum et eam tantam quantum corpus est supcrior ratio docuisse videatur? E. Non invcuio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista moveant: ct multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito consenseram, ut cx isto corporis modo quanta sit anima terminarem. A. Nun crgo jam tibi tale aliquid videtur, qualis ventas est? E. Nullo modo: nam etiamsi aer iste cujus quasi fluctum ventum esse probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere, innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas imagines quo spatio contincat suspicari non possum. A. Vide ergo ne melius sit cam credere, ut supcriusdixcram, nee longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de justitia concesseras. E. Facileassenlircm, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sua ct longitudine, et latituJinc, et altitudine capere possit.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
