# De Quantitate Animae 6.10

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/6.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/6.10

A. Inveniemus hoc fortasse quantuni licet', si prins diligenter discutiamus ha'c tria, id est longitudinem, fatitudinem, et altitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quæ adhuc nullam latitudinem assumpserit. E. Nibil possum tale cogitare: si enim filum aranoac in animo constituero, quo nihil exilius soh'mus videre, occurrit mihi etiam in eo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quoe qualescumque sint, esse tamen negate non possum. A. Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cnm tria ista in araneæ Glo esse intelligis, discernis hæc, et quid inter se differant nosti? E. Quidni quid differant nossem? An aliter potyi videre nihil horum deesse huic filo? A. Quo igitur intellectu hæc discrevisti, boc potes cHam, sejunctis illis, solam Iongitudinem cogitare, si nec aliquod corpus volvas aniino: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit. Incorporeum est enim quod te nunc intelligere cupio: nam sola longitudo non nisi intelligi animo potest, in corpore inveniri non potest. E. Jam inteUigo. A. Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione pcr longum velis, vides profecto non posse: nam si potest, inest etiam latitudo. E. Manifestum est. A. Hanc igitur longiludincm meram et simplicem, si libi i lacct, lineam vocemus: hoc cniin nomine a doctis multis appellari solet. E. Voca quidquid vis: non euim mihi de nominibus laborandum est, cum res aperta sit. it. A. Bene facis, et non solum approho, verum etiam moneo, ut semper rerum curam magis quam verborum te habere delectet. Sed linea ista quam jam, ut opinor, bene intelligis, si porrigatur sive ex una, sive ex utraque parte, quam in longum porrigi potest, cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus valet acics mentis tuæ? E. Contemplor omnino, ac nihil facilius. A. Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nibil agatur aliud quam utilia linea porrig itur. E. Quæm dicas figuram nondum intelligo.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
