# De Quantitate Animae 67-2

Augustine, De Quantitate Animae, Sccuudus gradus animæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/67-2

i I. Ascende ilaquc alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intelligitur. Non enim audieuda est nescio quae impietas (a) rusticana plane, magisque lignea qnam sunt ipsæ arbores. quibus pratrocinium præbet, quæ dolere vitem quando uva decerpitur, et nou solum sentire ista cum caeduntur, sed eliam videre atque audire credit: de quo errore sacrilego alius est disserendi locus. Nune quod institueram, intende quae sit vis animæ in sensibus, atque in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis cum iis quæ radicibus fixa sunt, nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, leuia, dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiende videndoque dijudicat. Atque in iis omnihus ea quae secundum naturam sui corporis sunt, adsciscit atque appetit; rejicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim et multiplicitcr versat, et hoc lutum est somnus et somnia. Sa pc etiam gestiendo ac vagando facilitate molus delectatur, et sine labore ordinat membrorum concordiam; pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura, societate atque amore molitur unum. Fetibus non jam gignendis tantummodo, sed etiani fovcudis, tucndis alendisque conspirat. Rebus inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese inneclit, et ab eis quasi membris ægre separatur: quæ consuetudinis vis etiam sejunctione rerum ipsarum atque intervallo temporis non discissa, memoria vocatur. Sed hæc rursus omnia posse animam etiam in bestiis nemo negat.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
