# De Quantitate Animae 68

Augustine, De Quantitate Animae, CAPUT XXXII.—Dissecto corpore anima non secaMur. Frusia dissecti corporis viver…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/68

Cunt autem locus et tempus sit, quibus omnia quæ sentiuntur occupantur, vel potius quae occupant, quod oculis sentimus, per locum; quod auribus, per tempus dividitur. Ut enim vermiculus ille plus loci totus, quam pars ejus occupabat; ila majorem temporis moram tenet, cum Lucifer dicitur, quam si Luci tantummodo diceretur. Quare si hoc significatione vivit in ea diminutione temporis, quæ diviso illo sono facta est, cum cadem significatio divisa non sit ( non enim ipsa pcr tempus distendebatur, sed sonus); ita existimandum cst, secto vermiculi corpore, quanquam in minore loco pars eo ipso quo pars erat viveret, non omnino animam sectam, nee loco minore minorem esse factam, licet integri animantis membra omnia per majorem locum porrecta simul possederit. Nun enim locumipsa, sed corpus quod ab eadem agebatur, tenebat: scutilla significatio non distenta per tempus, omnes tamen nominis literas suas moras ac tempora possidentes, velut animaverat atque compleverat. Hac similitudine interim contentus sis peto, qua le sentio delectatum. Quæ autem subtilissime de hoc disputari possunt, ila ut non similitudinibus quæ plerumque fallunt, sed rebus ipsis satis fiat, ne in præsentia exspectes: nam et concludendus est tam longus sermo, et multis aliis quae tibi desunt, animus ad hæc intuenda et dispicicnda præcolendus est, ut possis intelligere liquidissime, utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam per seipsam nullo modo, sed tamen per corpuspossepartiri. G9. Nunc accipe a me, si voles, vel potius recognosce per me, quanta sit anima non spatio loci ac temporis, sed vi ac potentia: nam ita si meministi, proposituin ac distributum jamdiu nobis est. De numero vero animarum, nescio quid tibi respondeam, cum hoc ad istam quæstionem pertinere putaveris: citius enim dixcrim non esse omnino quærendum, aut certe tibi nunc differendum, quam vet numerum ac multitudinem non pertinere ad quantitatem, vel tam involutam quæstionem modo a me tibi posse expediri. Si enim dixero unam esse animam, conturbaberis, quod in altero beata est, in altero misera; IIIC una res simul et beata et misera potest esse. Si unam simul et multas dicam esse, ridebis; nec mihi facile, unde tuum risum comprimam, suppetit. Sin multas tantummodo esse dixero, ipse me ridebo, minusque me mihi displicentem, quam tibi, perferam. Audi ergo quod ex me bene te audire posse polliceor; quod vero aut ambobus, aut alteri nostrum ila oncrosum est, ut fortasse opprimat, ne subire aut imponere velis. E. Cedo prorsus, et quod tibi congruenter mecum videluragi posse, quantum valeat anima, exspecto ut exponas.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
