# De Quantitate Animae 7.12

Augustine, De Quantitate Animae, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/7.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/7.12

A. Figuram interim voco, tum aliquod spatium linea lineisve concluditur, tanquam si circulum facer. s, aut quatuor lincas finibus suis sibimct jungeres, ita ut nullius finis ab alterius copulatione liber esset. E. Quid dicas figuram, jam me videre arbitror; scd utinam tam viderem quo ista tendant, aut quid ex his effectumus sis, ut ego quod de anima requiro, sciam. A. lloc initio te admonui, et postulavi ut patienter ferres aliquantum circuitum nostrum, quod item quæso ut facias. Non levis res quæritur, non facilis ad cognoscendum: nosse enim hoc plane ac tenere volumus, si fieri potest. Aliud cst cnim cuin auctoritati credimus, aliud cum rationi. Auctoritali eredcremagnum compendium cst, et nullus labor: quod. si te delectat, puteris multa tegere, quæ magni et uivini viri dc his rebus necessaria quæ videbantur, salubrilcr imperitioribus quasi nulu quodam loculi sunt, credique sibi voluerunt ab iis, quorum animis vel tardioribus vel implicatioribus alia salus osse non posset. Tales enim homines, quorum profecto maxima multitudo est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in varias noxiasque opiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam, aut ægerrime qucant. His crgo utilissimum est excellentissimæ auctoritati credere, et secundum boc agcre vitam. Quod si tutius putas, non solum nihil resisto, sed eliam inultum approbo. Si autem cupiditatcm istam refrenare non poles, qua tibi persuasisti ratione pervenirc ad vcriLatem, multi ct longi circuitus tibi tolerandi sunt, ut non ratio te adducat, nisi ca quæ sola ratio dicenda est, id cst vera ratio; ct non solum vera, sed ita certa, ct ab omni similitudine falsitatis aliena, si tamen ullo modo hæc ab homine iuvcniri potest, ut nullæ disputationes falsæ aut vcrisimilcs ab ca tc possint traducere. I;. Nihil jam præpropere desiderado: agat ac ducat ratio qua vult 1, dummodo perducat.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
