# De Quantitate Animae 76

Augustine, De Quantitate Animae, septimus gradus animae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/76

Jamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui septimus atque ultimus animae gradus est; neque jam gradus, sed quædam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quoe sint gaudia, qux perfructio summi et veri boni, cujus serenitatis atque aeternitatis afflatus, quid ego dicam? Dixerunt hæc quantum dicenda esse judicaverunt, magnæ quædam et incomparabiles animae, quas eliam vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo libi dicere, nos Ii cursunl quem nobis Dens imperat, et quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtulem Dei atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta congrucntius appellari potest: quo intellecto, t'cre videbimus quam sinl omnia sub sole vanitas vanitantium (Eccle. i, i [a]). Vanitas enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrione intelliguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter hæc, es ea quæ vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Dco auctore creata sint, ct in illorum comparatione nulla sint; per sc autem considurata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vcra nohis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matremEcclesiam nutrili fucrimus, quæve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dcdisse prædicavit (I Cor. III, 2): quod alimentum accipere cum quis matre nutritur, utilissimum est; cum jam prandis est, pudendum: respucre cum opus cst, miserandum; reprehendcre aliquando aut odisse, sceleris et impictatis: traclare autem ac dispensare commode, laudis et iharitatis. plenissimum cst. Videbimus cliam naturæ hujus corporeæ tantas commutationes ct vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, quæ partim tardius, partim ornnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cam occiderit, orilurum. Jam vero eos qni ad exemplum salutis nostræ ac primitias, a Filio Dei potentissimo, a;terno, incommutabili susceptum hominem, cumdemque natum esse de virgine, cæteraquc hujus hisioriæ miracula irrident, sic contemnemus tanquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit, aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptasest, quantacumque cx parte eam quisque contemptari potest, tanta purilas, tanta sinceritas, lam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam præterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhærere veritati, mors quae antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
