Latin
9.44.1 to 9.44.52
Augustine, De Quantitate Animae 9.44.1-52
Unproofread scanNot analysed yet
A. Ergo inæqualitati æqualitatem præponis? E. Nescio uirum quispiam non præponat. A. Vido nunc in figura quæ tribus angulis par ibus perfecta cst, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contra positum; utrum linea an angulus. E. Lincam video. A. Quid crgo? si et angulus angulo, et linea lineæ contraria sit, nonne fateris æqualitatem esse potiorem in ca figura in qua id accidit? E. Fatcor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lincis omnino non video. A. Quid? quatuor lincis potestne hoc fieri? E. Prorsus potest. A. Melior est igitur figura quæ quatuor lineis rectis paribus, quam quæ tribus constat. E. Melior certe, siquidem magis in ca æqualitas valct. A. Quid ergo? istam quæ quatuor rectis paribus lineis confit, censesne posse ctiain ita fieri, ut non anguli omnes in ea parcs sint, an non putas? E. Video posse. A. Quonam modo? E. Si duo contractiorcs, duo apcrtiorcs siut. A. Videsne ctiam quemadmodum et ambo contractiores, et ambo apertiores sibi contrarii sint? E. Ac vcrissimc atque apertissimc. A. Servatam igitur et hic, quanta servari potuit, cernis æqualitatem: cernis cnim profecto fieri non posse, ut cum quatuor paribus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe vcl bini anguli pares sint; quaeque tamcn paria sunt, sibi ex contrario respondere. E. Cerno, etfirmissime tenco. A. Nihilne te movet etiam in his rebus tanta et tam inconcussa quædam justitia? £. Quonam modo? A. Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse justitiam nisi æquitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam vidctur appellata. Sed quoe in hac virtute aequitas, nisi ilL sua cuique tribuantur? Porro sua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possunt. An aliter putas? E. Manifestum est, et prorsus assentior.