# De Quantitate Animae 9.44.53-73

Augustine, De Quantitate Animae, 9.44.53 to 9.44.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/9.44.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/9.44.53

A. Quid? dist nectionem arbitrarisne esse ullam, si omnia paria sint, ut nihil omnino inter se differant? E. Nullo modo. A. Ergo justitia servari non potest, nisi in rebus in quibus servatur, sit quædam, ut ita dicam, imparilitas ct dissimilitudo. E. Intelligo. A. Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, inter se esse dissimiles, illam scilicet quæ tribus, ct hanc quæ quatuor angulis constat, cum ambæ paribus lineis (iant; nonne videtur tibi quædam retenta justitia, ut iHa quæ hahere non potest parilitatem contrariorum, inconcussam tencat angulorum æqualitatem: in hac vero quia tanta est contrariorum congruentia. illa lex angulorum admittat nonnullam inæqualitatem? Hoc ergo cum me multum moveret, quærendum abs te visum est, quonam modo ista veritate, æquitate, æqualitate delectarere. E. Jam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror. A. Age nunc, quia inæqualitati æqualitatem jure pracpoms, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu præditus, cui non id videatur; quæramus, si placet, figuram in qua summa æqualitas inveniri queat: quæcumque enini crit, ea cæteris sine dubitatione præferetur. E. Placet vero, ct quoe ista sit, scire cupio.

---

Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml.
