# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 12.1-20

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 12.1 to 12.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/12.1

Inter hæc autem omnia quæ Dominus exerceri præcepit bonitatis opcra, nihil aliud a vobis quærit, nisi salutem animarum vestrarum: ct ut timeatis eum semper, et custodiatis ejus mandata. Quod si Ieceritis, dabit vobis, sicut pcr Moysen pollicitus eSI, pluvias congruor tempore, et terra vesta'a gignet germen suum: crit abundantia fructuum, pamorum, vinearum cl scgetum, ct abundabitis omnibus bonis. Et dabit vobis pacem per circuitum,et absque terrore eritis, ipseque habitabit inter vos. I: contra, si non custodieritis præcepta ejus, in vobis venient plagæ ab eodem Moyse prædictæ, pestilentia scilicct: fames et gladius: eritqne coelum sicut ferrum, et terra quasi æramentum; ncc proferet terra germen suum, ct segetes omnes delebuntur, omnisque labor vester incassum consumetur. Insuper consurgent in vos hostes vestri, et devorabit vos gladius, et erit terra vestra dcserla ct desolata ( Levit. xxvi, 3-45). Et tunc clamabitis præ angustia, et non exaudiet vos Dominus, sicut per prophetam minatur dicens: Locutus sum, et non audierunt; et clamabunt, et non exaudiam (Zach. VII, 13). Eliam propheta clamat: Non est abbreviata manus Domini, ut non possit salvare aut exaud re; sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra avertunt faciem ejus ne exaudiat (Isai. nIX, 1,2). Ut ista vcro vobis non contingant, custodite quæ praecepta sunt. Implete Dei mandata, ut vivatis, ei bene sit vobis, nihilque calamitatis eveniat. 1pse enim per prophetam consolatur dicens: Si egerint, iuquit, pænitentiam pro iniquitatibus suis, et ego pœnitentiam agam super malum qnod locutus sum, ut facerem eis; etnon faciam, dicit Dominus (Jerem.XVIII, 8 ). Hæc ergo. fratres, semper in mente tenete, hæc verba filiis et vicinis vestris narrate. Hæc rememoramini dom sudetis in domibus vestris, et dum ambulatis, nec obliviscamini ea cum bene fuerit vobis: sed Deum semper timete, et ipsi soli serviie;

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
