Latin
12.21 to 12.44
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 12.21-44
Unproofread scanNot analysed yet
ne irascatur contra vos furor ejus. Scitote (juia ipse custodit pactam et misericordiam diligentibus se, cl CII. stodientibus præcepta sua, omnesque ab eis tollet languores. Considerate quia, sicut Joannes apostolus prænuntiat, Novissima hora est (I Joan. II, 18). Idcoque nolite jam mundum diligere (Ibid. 15, etc.) ; quia cito transit, et omnis concupiscentia ejus cum eo. Vos autem facite voluntatem Domini, ut mane dis in æternum, et habeatis liduciam cum apparuerit, nuc confundamini in adventu ejus. Nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est: et qui facil peccatum, ex diabolo est. Et utique omne peccatum, sive furtum, sive adulterium, sive mendacium, sine dæmonis ope. ,ratione non fit. Considerate, quæso, quam perniciosum est opera diaboli exercere, ejusque participem neri, non in requie, sed in poena gehennæ. Idcirco quotiescumque peccatis, nolite expectare mortifera securitate, ut vulnera ipsa puirescant, nec alia insuper augeatis; sed continuo per pœnitentiæ confessionen vobis medicinam adhihere festinate. In magnis etiam operibus vos jugiter dilatare contendite; ut (a) qui luit hactenus superbus, sit jani humilis; qui erat adulter, sit castus; qui solebat furari aut res alienas tollere, incipiat jam proprias Ecclesiis aut pauperibus crogare; qui fuit invidus, sit benignus; qui crat ebriosus, sit sobrius; qui fuit iracundus, sit patiens: qui fecit alteri injuriam, cito pėtat veniam; cui iujuria facta est, absque mora dimittat, ut et illi dimittatur. Aut quare non dimittat fratri parum, ut ci dignetur Deus dimittere totum?