Latin
15
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia luxuriam fugite, concupiscentiam malam vitate; timentes illud quod Dominus ill Evangelio dicit: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum cum, jam mœchatus est eam in foret,- suo (Matth. v, 28). Uxores legitimas absque ulla simulatione diligite, sicut Apostolus præcepit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Et secundum eumdem apostolum: Mulieres viris suis Subjectæ sint, et timeant sicut Deum 1 (Ephes. v, 25, 22). Nec quisquam vir legitimam uxorem quacumque occasione dimittere præsttinat: quia, secun dum sententiam Domini, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mæchari (Matth. v, 32). Concubinas vero sive ante nuptias sive post nuptias habere prohibemus: quia omnino Illicitum est. Nam qui uxorem legitimam ducere cogitat, dignum est ut virginitatem usque ad nuptias custodiat, ct post nuptias nullam alteram pecter unam legitimam conjugem cognoscat, sicut apostolus Paulus præcepit. Ipse fidem servet ei, sicut eam sibi servare vult; nee peccet cum alia, sicut nec suam i cum alio viro vult peccare: timens illud quod idem apostolus terribiliter proclamat dicens, Fornicatores i et adulteros judicabit Deus (llebr. XIII, 4). (a) Quidquid enim de jure connuhii mulieribus non licet, nee; viris omnino licet. Nam qui ante legitimas nuptias! hahere concubinam præsumit, pejus peccat, qnam qui adulterium committit; et ob hoc dignus est a onsortio Christianorum separari. Quod si non poenituerit, æterna ilium flamma sine remedio cruciabit.