Latin
16.25 to 16.49
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 16.25-49
Unproofread scanNot analysed yet
x, 3i); sed, sicut scriptum cst, Unusquisque quod fecerit bonum, hoc accipiet a Domino, sive servus, sive liber (Ephes. VI, 8). Non detrahas fratri Ino, ncc facias calumniam proximo tuo, nec vi opprirnas cum: sed sicut per Moysen dicitur, Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non affliges eum more servorum per potentiam, sed cum timore Dei age circa illum. Memeto quoniam tn servus es (Levit. xxv, 59, 43, 41). Non oderis fratrem tuum in corde tuo; sed publice argue illum. ut non habeas super illum peccatum (Id. XIX, 17). Hinc et Dominus in Eivangelio dicit, Si peccaverit in te frater tuus. corripe ilium inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et rursum, Si septies, inquit, in die peccarerit, et toties pœnituerit, dimitte ei (Luc. XVII, 4); et iterum, Si offers, inquit, mnus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adrersum te, re/inque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. v, 23et 24). Hæc te, christiane, præcepta revocent ad concordiam, hæc dulcia Christi medicamenta curent odii vulnera: quæ si contempseris, terribilem in te sententiam retorques, qua dicitur, Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: vcl, qui dixerit fratri suo, Racha, aut Fatue, reus erit gehenuæ iguis (Ibid. 22 ). Ecce audisti, charissime, quid timeas, quid observes. Habe ergo charitatem, tene patientiam, fuge discordiam, impone frenos linguae tuæ, ne trahat ad gehennam animam tuam: quia secundum Scripturam, Mors et vita in manibus linguæ consistit (Prov. XVIII, 21); ei Vir Ii,,guosus non dirigetur in terra (Psil. CXXXIX, 12).