# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 17

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/17

Hæc sollicita consideratione pensantes, fratres charissimi, verba simul et mores componite. Sectamini semper justitiam, amate Christi præcepta. Uerelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas: et revertatur ad Dominum, sicut propheta clamat, et miserebitur ejus; quia pius est ad ignoscendum (Isai. LV, 7). Ipse enim admonet dicens, Convertimim ad me, et sanabo contritiones i vestras (Osce xiv, 3, 5). Et rursus: Quaerite bonum et non malum, ut vivatU; et erit vobiscum Dominus exercituum. Et iterum: Odite malum, et diligite bonum; ut misereatur Dominus vestri ( Amos v, 14, 15 ). Ecce hoc ipse Dominus per prophetam clamat; et si me audire contemnitis, salten vel ipsum audite. Ipse etiam in Evangelio consolatur peccatores dicens, Non veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam (Luc. V, 32). Ipse herum admonet dicens. Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicienturvobis (Matth, V!, 53). Et iterum: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis ( Id. VII, 7). Modo enim Dominus pro ineffabili pietate sua non solum admonet, sed et rogat ut convertamur ad eum. (a) Audiamus ergo eum dum rogat; ne si non facimus, non audiat nos cnm judicarit. Audiamus et Scripturam dicentem, Fiii, miserereanimæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx, 24). Quid ad hanc respondet humana fragilitas? Deus rogat ut tui miserearis. et non vis: quomodo te audiet in die necessitatis supplicantem. cum tu cum pro te ipso non audis rogantem? Si modo hæc neglexeritis, fratres, quid facietis in die judicii, vel ad cujus confugietis auxilium? Si, inqnam, modo neglexeritis talia Dei hortamenta, n cffugietis tunc inferni tormenta: nec vos poterit nurum vel argentum liberare, neque divitine, quæ nunc in angulis absconditis, et ex quibus arrogantes effecti salutem vestram obliti estis. Hinc namque Dominus per prophetam dicit, Visitabo super vos maia, et quiescere faciam superbiam impiornm, et arrogantiam fortium humiliabo (Isai. XIII, 11). Et rursum adrnonrt dicens, Redite, prævaricatores, ad cor ( Id. XLVI, 8): quiescite agere perverse, discite bene facere, succurrite oppresso, defendite pauperem, et viduam et advenam et pupillum nolite calumniari (Id. i, 16 17).

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
