# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 18.1-26

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 18.1 to 18.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/18.1

Hæc ergo, fratres, in mente retinete, hirc magnopere custodire festinate. Pugnate ut separati a diabolo, conjungamini Deo qui vos redemit. Stu. peant Gentes de conversatione vestra: et si detrahant vohis, etiam et irridcant Christianitatis vos opera sectari, ne conturbemini ex hoc; reddent enim de eo rationem. Totam ergo spem vestram in Christi miscricordia ponite: et non solum ab actu impudico, sed etiam a cogitationibus sordidis animas vestras custodite; quia Dominus Deus justus judex ct de cogitationibus judicat. Et hoc moneo, fratres, ut superbiam pcnitus deponatis, pcr quam de coelo diabolus corruit: quia, sicut apostolus testatur, Deus superbis resistit, ct humilibus dat gratiam (Jacobi IV, b). Unde Dominus in Evangelio dicit. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; ct qui se humiliat, exaltabitur ( Luc. XIV, 11). Et iterum, Nisi conversi fueritis, et elficiamini sicul parvuii, non intrabitis in regnum cæiorum ( Matth. XVIII, 5). Jurandi etiam consuetudinem funditus omittite; quia valde in hac pane Dei præceptis contraitis, Domino in Evangelio prohibente: Dico, inquit, vobis non jurare omnino, neque per terram, neque per caput, neque per aliud quodcumque: sit autem sermo vester,Est, est; Non, non.. Injuriantibus quoque vobis, proferte præcepta Dci quibus dicitur, Dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, præbe ei et ulteram; et, Qui vult tunicam tuam tollere, remittas ei et pallium; et iterum, Qui petit a te, da ei; et qui tollit quæ tua sunt, ne repetas (Id. v, 34-37, 59, 40,) 42. Orandi utique rationem illam tencatis necesse est, quant Dominus præcepit dicens. Cum oratis, non in multiloquio, sed in secreto cordis orate; et Pater veter qui videl in ubsconso, reddet vobis. Scit, inquit, Pater vester quid opus sit vubis, antequam petatis eum (Id VI, 5-8).

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
