# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 23.1-14

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 23.1 to 23.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/23.1

Dum ergo tempus est, festinemus Deum nobis propitium facere: despiciamus quae terrena sunt, ut adipiscamur coelestia. Cogitemus nos peregrinos esse in hoc sæculo, ut liberius festinemus ad cœlum: velociter enim transcunt, et cito tanquam umbra prætereunt cuncta quae hic videntur. Perpendamus quales crimus in die judicii, Dei et Angelorum conspectibus præsentandi, quando opera nostra erunt nobis ante oculos ponenda. Qualis erit illa confusio, cui contigcrit pro peccatis suis in conspectu Dei omniumque hominum erubescere, qui hic nec unum quidem bominem in se peccantem vult inspiccre? Vel quis erit pavor tunc Deum iratum videre, quem placatum non valet universitas comprehendere? Illum ergo diem semper timeamus, quem modo prævidere nullatenus possumus. Illum diem jugiter pavescamus, et vel sic actus nostros a malo revocemus. Consideremus quis terror erit in die illo, cum de coelis Dominus ad judicandum vcnerit saculum. Quis metus erit Dcum viderc, ad cujus adventum universa elementa quatientur, ac caelum cum terra contremiscet, virtutesque coelorum commovebuntur? Tunc nimirum prcecinentibus Angelorum tubis, omnes gentes quæcumque sub coelo fuerint ct omnis homo tam viri quam feminæ in eo sexu unusquisque quo natus fuit in mundo, boni simul et Itali, sancti et peccatores, vel quicumque ab initio mundi nati, ac mortui fuerint, sive a bestiis devorati, sive ab igne consumpti, sive ab aquis absorpti, canes simul in momenlo temp oris atque in ictu oculi resurgent ( I Cor. xv, 52), in ipsis sine dubio corporibus atque in ipsa carne quam hic habuerunt; scilicet in virum perfectum et in mensurain ætatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13), in qua et ipse Dominus resurrexit a mortuis. Et omnes ante judicium Christi venient, pariterque cum ct electi tt reprobi suis oculis videbunt, sicut cL ipse Dominus in Evangelio dicit: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute magna et majestate, constipatum agminibus Angelorum: ei congregabuntur ante eum omnes genic's, et plungent super se omnes tribus terræ, et separabit eos ub invicem sicut pastor segregat oves ab hædis, et stutuet justos quidem a dextris suis, impios autem a sinistris.

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
