# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 26.26-48

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 26.26 to 26.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/26.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/26.26

Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam nobiscum semper feramus: sia'quo nos spes indulgentiæ erigat, metus gehennae semper affligat. Ante omnia ct super oinnia charitatem habeamus, reminiscentes praecepti Domini quo dicitur, Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX. 49). Et illud: Mandalum novuth do vcbis, ut diligatis invicem (Joan. XIII. 54). Nam et alibi dicitur, Habete charitatem quod cst vinculum unitatis (Coloss, III, 14). Et iterum, Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione (Ephes. v, i et 2). Et iterum, Omnis amaritudo et ira et indignatio tollatur a vobis cum omni malitia (Id. IV, 51). Et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 27) Nempe sicut uullum proficit in vulnere medicamentum, si sit intus ferrum; ita nihil proficit illius oratio, in cujus pectore mortiferum versatur odium. Habeamus, fratres, charitatem: qnia si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur: si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni habero videmur, totum perdimus. Nee in arrepto bene agendi proposito punitus lassescamus: præcipue cum Dominus dicat, nullum ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum, dignum esso regno cœlorum (Luc. ix, 62). Respicere autem retrorsum, nihil aliud est quam in eo quemquam poeniicre quod cœperit bonum, ct rursum mundanis desideriis obligari. Deniqne ab spe veniæ nulla ns malorum quantitas rcvocet: quia quamvis gravis sit culpa iiumana, largior nihilominus est misericordia divina. Unde per Psalmistam dicitur, Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio ( Psal. CXXIX, 7). Et iterum, Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19).

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
