# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 7.1-16

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 7.1 to 7.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/7.1

(a) Quos honos videtis, illos imitamini: quos malos conspicitis, castigate et corripite, ut duplicem mercedem habere possitis. Et qui hactenus idoneus a supra dictis malis vixisse cognoscitur, gaudeat quidem et Deo gratias agat, ac de caetero observet, et perseverare in bonis actibus festinet: qui vero usque nunc mala opera exercuit, cito se corrigat, et ex toto corde pænitentiam agat, antequam de hac luce discedat: quia si sine poenitentia mortuus fuerit, non ibit in redemptionem, sed præcipitabitur in gehennam ignis, unde nunquam exiet in saecula sæculoruin. Quapropter omnes alloquor, viris et feminis dico, corrigat se unusquisque, vitia sua dum potest emendet, mala opera quae gessit pœnitendo expiet. Nullus se inebriet, nullus in convivio cogat alium plus bibcre quam oportet: quia vino multo deditos vehementer Apostolus redarguit dicens, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Nullus in qualibet minima causa diaboli sequatur adinventiones: nullus, sicut dictum est, observet egrediens et ingrediens domum, quid sibi occurrat, vel si aliqua vox reclamantis fiat, aut qualis avis cantus garriat, vel quid etiam portantem videat: quia qui hæc observat, ex parte paganus dignoscitur. Qui vero hæc contemnit, prophetam sibi gratuletur clamare, Beatus vir cujus est Dominus spes ejus, qui non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. xxxix, 5). Hinc et Apostolus monet: Omne, inquit, quodeumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi facite (Coloss. III, 17). Prorsus ergo recedendum est a cunctis hujuscemodi observationibus. Mathematici spernendi, auguria horrescenda, somnia contemnenda; quoniam, sicut Scriptura testatur, vana sunt. Unde et per Moysen præripitur: Nun augurabimini, inquit non observabitis somnia, hec ad magos declinabitis (Levit. xix, 26, 31). Oportet ergo, ut et vos hæc tota mentc observetis: et si quos cognoscitis vel occulte aliqua phylacteria exercere, expedit ut nec cibum cnm cis sumatis, nec ullum consortium cum illis habeatis (I Cor.

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
