# De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 7.17-35

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], 7.17 to 7.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/7.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/7.17

v et 11). Ista ergo omnia spernentes, ad Dei vos auxilium conferte, et de ejus misericordia nunquam desperate. Oinni die dominico ad ecclesiam convenite, et ibi non causas aut rixas vel otiosas fabulas agatis: sed lectioncs divinas cum silentio auscultate; et pro Ecclesiæ pace, vel pro peccatis vestris orate. Qui enim in ecclesiis fabulari non timet, et pro se et pro aliis redditurus est rationem: dum nec ipse verbum Dei audit, nec alios audire permittit. De talibus quippe Dominus iu Evangelio dicit: Vce vobis, hypocritæ, qui cLaudi'i. regnum cOelorum ante homines; vos non introitis, nec introeuntes sinitis intrare (Matth. XXIII, 13). Judices eliam qui praeestis, justissime judicate: nihil in judicio injuste agatis, nee munera super innocenLes accipiatis, non ad personam attendatis, nec res alienas rapaci fortitudine tollatis; quia de vestris quid vel super noctem agatur, nescitis. Pauperem vcl ad. venam nullatenus in judicio opprimatis, timentes illud quod Veritas dicit: Quia in quo judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Id. vI, 2). Cavete semper ne de vobis propheta dicat, Vœ qui potentes estis in hoc mundo, qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Vœ qui dicitis bonum malum, et malum bonum (Isai. v, 22,23, 20). Labia vestra loquuntur mendacia, et manus vestræ plenæ sunt iniquitate, facta est vobis veritas in oblivionem, et justitia fugit a vobis i Id. LIX, 3,15, 14).

---

Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml.
