Latin
8
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc, fratres, considerantes pariter, et qui praestis, et quibus praeestis, in Dei timore vos solidate. Retinete quae dicta sunt, facile quae præcepta sunt. Habete semper Christum in mente, signum ejus in fronte. Scitote quia multos adversarios habetis, qUi cursum vestrum impedire festinant. Idcirco omoi loco, omni hora, crucis signaculo vos armate, crucis vexillo vos munite: hoc enim solum timent, illud solum expavescunt, hoc et vobis datum est scutum, in quo possitis sagittas maligni ardentes exstin-, guere, (a) Porro magna res est signum Christi, et crux Christi: sed illis solis prodest qui faciunt mandata Christi. Ut ergo vobis prosit, præcepta ejus totis viribus adimplere contendite: et sive sedetis, sive ambulatis, sive manducatis 1, sive in Icctum ascendatis, sive a stratu surgatis, jugiter signum Christi muniat frontem vestram, ut vos semper memoria Dei ct vigilantes protegat, el in sopore custodiat. Lt quoties in nocte excitati fueritis, et somnus ex oculis cvolavcrit, mox latiis signum crucis occurrat. Mens quoque oratiombus occupetur, ac Dei præcepta in corde volvantur, ne stupido pectori repente subrepat inimicus, vel pcr futuam incuriam serpat ad animam adversarius avidus. Et cum in sensu vobis turpem suggesscrit cogitationem, proponite vobis futurum Dei judicium, inferni supplicium, gehennæ poenas, tartari tenebras: quæ iinpii patientur. Si hæc fcceritis, statim turpis cogitatio evancscet, nec vos deseret virtus Chrisli; quia vcrum est quod propheta canit, Sperantes in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI, 10).