Latin
1 to 17
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIUM. Justitia et beatitudo, amare Deum. O mi frater, si cupias scire, quamvis ego nesciam, quam1 perfectissima atque plenissima est justitia Deum. toto corde amare, ilique tota adhærere voluntate, qui est summum bonu. Sumnum vero amare bonum, summa est beatitudo. Qui Deum amat, bonus est: si bonus, ergo et beatus, quem quanto quis ardentius amat, tanto melior efficietur, Quatenus hoc beatissimo bono aundare te faciat, charissime frater, ipse qui est hoc bonum; quotidianis precibus. integro cordis desiderio cum, etsi indignus, deprecari studeam2. CAPUT II. Hominis in creatione prærogativæ Tu vero, charissime frater, inteltige, (a) quia consilio sanctæTrinitatis et opere majestatis divinæ creatus es: ex primoque,conditionis honore intellige quantum debeas Conditori tuo, dum tantum quanto mirabiliorem te ab co esse Conditor æternus, ut tanto eum mox quantum in conditione dignitatis privilegiumpræstitit tibiardentius amares,condituM iutelligeres, CAPUT III. Idem tractatur argumentum. Nec hoc solum, quod consilio sanctæ Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus es, sed etiam qud ad imaginem est similitudinem suam ipse Creator omnium te creavit: quod nulli alii ex creaturis, nisi soli homini concessit. Et hæc est imago unitatis et trinitatis omnipotentis Dei, quam anima tua habet in se: primum, quia secundum Dei donum vivit ac sapit; secundum, quia ad imaginem sui Conditoris creata est: tertium, licet unus appelleris homo, tamen tres habes a Patre et Filio et Spiritu sancto concessas dignitates, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, dum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum es toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis(Mattj. XXII, 37). In his enim tribus imaginem Conditoris nostri mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animæ dignitatibus jubemur diligere Conditorem, ut quantum a nobis intelligitur;