# De Salutaribus Documentis [Incertus] 104-126

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 104 to 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/104

Gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit. Gaudet ebriosus, cum occasionem potationis invenerit. Gaudet adultery, cum ad delectationem corporis fruendi meretricis pervenerit. Gaudet perjurus, si hujus sæculi facultates jurando acquisicrit. Gaudet iracundus, si iram suam perfecerit. Et multa alia quæ mens Bonitatis tuæ, frater charissime, comprehendere poterit. Et cum sit gaudere bonum, de his atque hujusmodi tamen gaudere grande malum est, et perducens ad mortem peccatum2. Nec ullum quodlibet scelus coram Deo tam abominabile fit, quam præteria peccata unicuique nostrum reminiscendo, gandere inde et exsultare, atque in eis semper jacere. Hæc sunt quæ superius diximus, unde nos gaudere vult mundus, ut percamus cum amatoribus hujus mundi. Hæc enim gaudia velut venena diaboli repudiare debemus; quia non solum corpora, sed et animam perpetualiter necare festinant. CAPUT XII. Gaudium spirituale. Quæso, frater mi, quæso, has diaboli sagittas ad petram quæ Christus est (I Cor. X, 4) allidens, sume scutum fidei, in quo possis omnis teta ignea diabolic exstingere (Eplies. VI, 16): et gaudcamus de bonis Domini de coscientia pura, de confessione vera et digna pœnitentia de locum et vera tristitia, quæ non secundum sæculum mortem, sed secundum Deum salutem operatur æternam (II Cor. VII, 10). Eam vero quæ secundum hoc sæculum est tristitiam, firmiter Apostolus prohibet dicens Nolite constristare Spiritum sanctum Dei, in quo siguati estis in die redemptionis. Sed imnis amaritudo et ira et indignation et clamor et blasphemia tollatur a vobix cum omni malitia: et estote invicem nigui, misericordes. donants invicem. sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV, 30-32). Et quantum passumus, solerti studio mores nostros corrigamus, et virtutes omnium bonorum acquirere festinemus: quatenus pietatem Dei et misericordiam in tempore opportuno consequi valemus, et de promissione futuri i’lius regni ineffabiliter gaudeamus.

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
