# De Salutaribus Documentis [Incertus] 1103-1126

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 1103 to 1126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/1103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/1103

Tu autem, caro misera, non solum te ipsam occidis, sed et animam occidis. Non sufficit tibi perditio tua, sed adhuc animam vis in infernum demergi. Væ tibi, anima, quæ carnem accepisti contrariam, quæ nec ipsa intat, nec te permittit introire in regnum cœlorom. O caro mala, quid quæris, quid desideras? Non vis Jaborem sustinere, non vis inquieta conquiescere? Suffocas animam, ut versa vice tu sis domina, et illa uncilla. Rogo quare gravas animam, quæ molesta non est tibi? Nec tu effugies pœnam, dum ipsa patitur gehennam: nec enim sine te poterit judicari in dic judicii. Quare non cousentis spiritui et animæ nostræ, sicut Evangelium te hortatur, dicens, Esto consentiens adversario tuo dum es cum ipso In via, hoc est, in hoc sæculo; ne forte tradut te judici, hoc est, Christo; judex tradut te ministris, hoc est, angelis malis; et ministri mittant te in carcerem, hoc est, in gehennam: non exies inde, donec reddus novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26), id est, minimum peccatum.. CAPUT LXV. Carnis mata. Oratio animæ ad Deum. Quid1 es tu, et quid nobis præstas, nisi detrimen- Tum animæ nostræ? Qui te nutrit, ad malum faciendum te nutri: quia non peccat anima, nisi per carnem, sicut scriptum est: Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4 ). Verbi gratia dicis, Anima quomodo potest peccare, cum non videatur? quid potest timere1, cum ipsa non teneatur? Ipsa caro peccat, quæ animam gravat: et anima a carne superata consentit carni in peccatis. Caro enim præceps esl ad libidinem, improba ad petulantiam, frequens ad luxuriam, inverecunda ad fornicationem, crimen quotidie crimini superponens, peccatum peccatis; non cessat pessimis deteriora conjungere: voluntate crudelis, vana et insipiens, semper ad malum prona, ad bonum excusabilis et pigerrima, velox ad mortem, ad vitam diffìcilis;

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
