# De Salutaribus Documentis [Incertus] 1147-1164

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], 1147 to 1164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/1147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/1147

Da castitatem cordis, quæ me impollutam reddat: Da munditiam spiritus, quia immunda carnis luxuria me demergit. Da velle Iargifluas ad erogandum elecmosynas, quo tenax avaritia respaatur. Da dilectionis amorem, quo zelus exstinguatur invidiæ. Concede tolerantiæ patientiam, per quam ira crudelis bestia superata deficiat. Tribue æterni gandii spem, quo tristitiæ amaritudo demulecatur. Fac intrinsecus mentem de bono opere gloriari in te, ut vanæ gloriæ foras ex me non procedat jactantia. Dona etiam mihi in omnibus tenere justitiam, magnanimitatem, temperantiam. Et fac mecum simplicitatem esse prudentem: ut et beatam vitam sinceriter agam, et malum prudenter refugiam; atque fraudulentam et deceptoriam astutiam diaboli intelligere valcam, ne me per speciem boni fallat5; et dìscernere rationabiliter valeam, et prævidere quid boni agam, vel quid mali refugiam. Fac me post hæc mitem, benevolam, pacificam, mansuetam, modestam, sine simulatione esse, omnibus bonis concordem, in vigiliis, in Jujuntis, in orationibus constanter strenuam. Da etiam in mansuetudine moderatum sermonem, adipisci silentium; ut loquar quod condecet, taceam quod loqui non eportet: vel quidquid ex virtutum fructibus conferre dignaberis. Da sine aliquo errore immaculatam tibi servare fidem, et juxta fidem digna esse opera mea: ut fidem rectam opere pravo non polluam; et te, quem bene credendo confiteor, male vivendo non denegem; et te quem strenua fide sequor actu, negligentiæ operibus non offendam. Fac me in sancto conversantem proposito, sequi justitiam, diligere misericordiam, amare veritatem, refutare mendacium, falsum nihil meditari vel loqui; te indesinenter timere, te amare, te diligere, tua præcepta servare, pacem cum emuibus sine dolo retinere 2, discordes sine simulatione ad concordiam provocare, charitatem cunetis insimulatam offerre, nullum scandalizare, nulli me præferre, sed omnibus inferiorem judicare, reverentiam et honorem non propter timorem potentum, sed ob Altissimum exhibere;

---

Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml.
